HEILIGENBERGA vulgo HEILIGENBERG

HEILIGENBERGA vulgo HEILIGENBERG
HEILIGENBERGA, vulgo HEILIGENBERG
locus Germ. sup. sub Comite proprio, ex Fam. Furstenbergica: cuius quantum nunc superest, dividitur in ramum Heiligenbergo-Werdenbergium et Blombergium, qui iterum in Messkirchium et Stulingensem dispescitur. Et quidem priorem quod concernit, auctor eius est Ioachimus Comes, fil. Friderici, Exstincti A. C. 1559. ex Anna Werdenbergica (filia Christophori, Com. Werdenbergici et Heiligenberg.) frater Christophori, qui Blombergium ramum inchoavit. Habuit Ioachimus is in matrimonio Annam de Zimberen (Frobenii Christophori Com. filiam) et Exstinctus A. C. 1598. reliquit fil. Fridericum, ex Elisabetha Sultzia, patrem Egonis: quo, et Annâ Mariâ Zolleranâ, complures liberi orti sunt, ut videre est supra, ubi de Fam. Furstenbergia. Vide Phil. Iac. Spener. ibid. Part. I. p. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”